monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, PRIMUM.De conversione gentis Indorum atque Persarum. <<<     >>> III.Epistula Constantini ad Persarum regem pro Christianis

Cassiodorus, 3, CAPUT II.Quomodo Iudaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas.

1 Cumque tempore procedente crescerent, et ecclesias et sacerdotes pariter caeterosque ministros habere coeperunt. Hoc autem factum non mediocriter contristabat magos, qui religionem Persarum, veluti quaedam sacerdotalis tribus, per successionem generis ab initio commissam habere noscuntur. Afficiebat enim id etiam Iudaeos naturaliter quodammodo Christiani dogmatis inimicos.
2 Quapropter accusaverunt apud Saporem tunc regem Symeonem archiepiscopum Seleuciae et Ctesiphontis civitatum in Perside regalium, tanquam amicus esset Caesari Romanorum eique. Persarum negotia depalaret. Credens autem derogationibus his Sapores, primum quidem tributis immensis Christianos afficiebat, eo quod plurimos eorum agnosceret, qui paupertatem magis eligerent; crudelibusque viris huiusmodi exactiones iniunxit, quatenus ex egestate pecuniarum, et nimietate exactorum vim passi, propriae religionis iura contemnerent. Post haec autem sacerdotes ministrosque Dei gladiis minacibus interemit, ecclesias subvertit, et vasa earum omnia publicavit.
3 Symeonem vero deduci iussit ad se, tanquam proditorem Persarum regni atque religionis. Magi siquidem, auxiliantibus sibi Iudaeis, cum festinatione sanctas ecclesias destruebant. Symeon autem comprehensus, ferroque vinctus, ad regem usque deducitur. Qui vir effectus est magnus, et omni fortitudine pretiosus. Nam cum eum torquendum Sapores iussisset introduci, neque timuit, neque adoravit.
4 Pro qua re vehementius efferatus rex, inquisivit cur non adorasset, quippe quod prius facere consueverat. Ad quem Symeon: Prius quidem non vinctus adducebar, ut negarem veri Dei culturam, et nihil in hoc dubitans, quae sunt solemnia regis implebam; nunc autem fas mihi non est hoc agere. Veni namque pro nostro dogmate et pietate decertaturus.
5 Haec dicentem praecepit rex adorare solem, et facienti plurima se daturum cum maximo honore munera compromisit; reluctantem vero interminatus est esse moriturum et omnem Christianorum gentem. Cumque nec terroribus potuisset movere Symeonem, nec mulcere promissionibus, sed fortiter permaneret, nunquam quoque adoraret solem, ne proditor suae religionis existeret, praecepit eum in vinculis retineri, credens eum posse longo tempore declinare.
6 Cumque duceretur ad carcerem, vidit eum Ustazades [al., Ustazanes, et Ustazares] senior quidam eunuchus, nutritor Saporis, et maior regiae domus. Et consurgens adoravit eum. Sedebat namque ante ianuas regis; quem Symeon increpavit iniuriose, et cum furore clamavit, aversatusque despexit. Is enim dum Christianus esset, non ante multum tempus vim passus adoraverat solem. Quo facto, repente flens eunuchus, cum gemitu vestem quidem claram qua indutus erat exutus est, et lugubrem accipiens amictum, ante domum regiam sedebat flens atque gemens: Heu!
7 inquit, qualem credam esse circa me Deum, quem ego negavi, dum pro hac causa dudum amicissimus Symeon neque verbum mihi reddiderit, et sic aversatus cum furore transiverit? Cumque haec Sapores audisset, evocans eum, causam luctus inquisivit, aut si qua ei circa domum aerumna contigerit. Respondens Ustazades, ait: O rex, nihil in huius saeculi domo infortunii passus sum.
8 Utinam pro his quae mihi nunc evenerunt, in universas calamitates alias incidissem! Lugeo namque cur vivo, qui dudum mori debueram. Video solem, quem tibi parere volens, non voto meae voluntatis, adoravi. Quapropter pro utroque me mori iustissimum est: quia et proditor sum Christi, et te quoque decepi. Et ille quidem haec dicens, iuravit coeli et terrae Creatorem, suam ulterius non se mutare sententiam.
9 Sapores autem admiratus eunuchi constantiam, amplius saeviebat adversus Christianos, tanquam maleficiis hoc agere praevalerent. Parcens autem seniori, nunc lenitate, nunc minis omni virtute eum se subvertere iudicabat. Cumque nil ageret, Ustazade profitente nunquam se fore sic fatuum, uti pro Deo creatore cunctorum illa coleret potius quae a Deo creata sunt, tunc ira commotus, iussit gladio caput eius abscindi.
10 Cumque duceretur ad necem, rogavit spiculatorem ut paululum sustineret, tanquam aliquid regi mandaturus, et vocans quemdam fidelium eunuchorum, iussit ut diceret haec Sapori: Pro favore quem hactenus a iuventute habui circa vestram domum, o rex, patri tuo et tibi ministrans studio competenti, testibus non indigeo, tu namque bene nosti.
11 Pro omnibus ergo quae aliquando vobis impendi, redde mihi compensationem huiuscemodi, ne quis ignorantium putet me supplicium sustinere tanquam infidelem regni aut malae cuiuspiam voluntatis, sed ut potius manifestum fiat quod agitur, praeco clamans denuntiet universis, quia Ustazades capite truncatur, non regis inimicus, sed Christianum se esse professus, et Deum proprium apud regem negare contemnens. Haec quidem eunuchus regi nuntiavit. Porro Sapores iuxta petitionem Ustazadis praeconem clamare fecit.
12 Aestimabat enim alios posse a Christianitate revocare Christianos, si mente perciperent quia nulli parceret Christiano, qui senem nutritorem et devotum suae familiaritatis occideret. Ustazades autem studuit clamari causam suae necis, credens quia cum per terrorem adorasset solem, multos Christianorum deduxerit ad timorem: nunc autem cognoscentes pro religione mortuum, imitatores multos suae virtutis efficeret.
13 Hoc itaque modo Ustazades gloriosissima morte translatus est. [SOZOMEN., lib. II, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 455.]Symeon autem id cognoscens in carcere, gratificos pro eo hymnos obtulit Deo. Altera vero die, quae erat sexta feria septimanae maioris, in qua ante Resurrectionis festivitatem annua salutaris Passionis memoria celebratur, etiam Symeonem decrevit rex ferro perimere.
14 Deductus enim rursus e carcere ad palatium regis, nimis intrepide loquebatur Sapori de dogmate; et nec illum nec solem passus est adorare. Eademque die similiter interimi iussi sunt et alii centum in carcere constituti. Novissime vero Symeonem occidi praeceptum est, ita ut mortem videret universorum. Erant etenim horum alii quidem episcopi, alii presbyteri, alii diversorum ordinum clerici. Cumque omnes ducerentur ad mortem, adveniens summus princeps magorum, interrogabat eos, si vellent vivere, et regis religionem colere, et solem pariter adorare.
15 Cumque hanc nullus eligeret vitam, spiculatores circa necem martyrum laborabant. Symeon autem assistens confortabat universos, et de resurrectione ac pietate loquebatur, atque de sacris Scripturis adhibens fidem, dicebat: Vitam quidem veram esse sic mori, mortem vero manifestam negare Deum: adiiciens quia post paululum etiam nullo perimente sponte mors accidit.
16 Hic est enim omnibus natis finis inevitabilis. Post haec autem perpetuitas non omnibus similiter accidit, sed velut ex quodam pondere omnem rationem reddent homines huius vitae et eorum quae bene gesserint retributionem, et poenas malorum sine dubitatione recipient. Maius autem omnium bonorum nihil est ac beatius quam eligere mori pro Deo.
17 Haec dicente Symeone, et tanquam filios edocente, in certaminibus sacris modo quo decebat unusquisque exercitatus alacriter currebat ad necem. Cumque omnes centum spiculator transisset, novissime venit ad Symeonem, et Abedecallam, et Ananiam: ambo namque senes, cani, sub eius Ecclesia constituti, cum eo fuerant comprehensi, et erant in vinculis. [SOZOMEN., lib. II, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 458.]Tunc itaque Pusicius, qui super omnes artifices regis erat ibi consistens, et videns Ananiam trementem cum praepararetur ad necem, ait: Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox enim Christi videbis aspectum. Cumque dixisset hoc, repente comprehensus, ductus ad regem, et Christianus esse manifestatur, eo quod pro dogmate fuisset locutus libera intentione martyribus. Tunc rex extraneo quodam et crudeli modo eum mori praecepit, ita ut perforata cervice exinde linguam eius eiicerent.
18 Hoc itaque facto, quibusdam accusantibus etiam filiam eius, virgo sacra tunc comprehensa perempta est. Sequenti vero anno, die quo Passionis Christi memoria celebrabatur et exspectabatur Resurrectionis festivitas, crudelissima Saporis praeceptio per omnem Persarum cucurrit terram: morte condemnans eos qui se profiterentur esse Christianos.
19 Quo tempore fertur ultra numerum multitudinem Christianorum gladio cecidisse: alios namque per civitates et castella diligenter magi requirentes, celatos inveniebant; alii vero sponte, nullo dicente, semetipsos offerebant, ne taciturnitate Christum negare viderentur. Igitur dum omnes Christiani sine parcitate [ed., neque ulli parceretur] perimerentur, etiam multi in ipsis regalibus sunt occisi, cum quibus et Azanes eunuchus regi maxime gratus.
20 Quod dum Sapores audisset, tristis factus, hanc generalem peremptionem removit, et solummodo praeceptores religionis iussit occidi. Illo siquidem tempore, aegritudinem incurrente regina [SOZOMEN., lib. II, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 459], Symeonis episcopi soror, nomine Tharbua, comprehensa est cum famula suam sequente vitam, quas contigit teneri per insidias Iudaeorum accusantium, quasi maleficia reginae fecissent, propter Symeonis mortem. Regina vero (cum soleant languentes huiusmodi rebus [ed., Niv. et Frob., spebus] aures accommodare) suspicata est veram esse detractionem, et maxime a Iudaeis factam, cum et ipsa similia saperet, eosque sine mendacio et sibi faventes arbitraretur. Sumentes autem magi Tharbuam et alias, mortis acerbae perculere supplicio.
21 Stipitibus enim alligatas, serraque findentes per medium, eas crudeli nece laceraverunt, et quasi expiantes reginam, per medios stipites transire fecerunt. Ferunt autem istam Tharbuam speciosam valde fuisse, et a magis quibusdam adamatam, et latenter ad concubitum petitam, promissa mercede salutis suae et aliarum, si consentiret ad vitium.
22 Quae nec auditum luxuriae passa est sustinere, sed iniuriis pro turpi petitione relatis, alacriter accessit ad mortem, ne traderet sanctam virginitatem. Cumque circumirent magi et principes eorum universam provinciam secundum Saporis praeceptum, ut sacerdotes et doctores dogmatis apprehenderent Christiani, puniebant episcopos et presbyteros, et maxime per regionem Adiabenorum.
23 Hic namque locus est Persicus, et plerumque Christianorum. [SOZOMEN., lib. II, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 460.]Hoc enim tempore et Acepsimam episcopum apprehenderunt, et multos clericorum eius; tenentesque praesulem, sufficere sibi crediderunt, alios nudatos substantiis dimittentes. Iacobus autem quidam presbyter Ponti [ms., sponte] sequebatur Acepsimam, et supplicans magis, identidem meruit irretiri.
24 Tunc enim et seni alacriter serviebat, et eius cladem aliquatenus levigabat, plagasque ut poterat curare non desinebat. Post paululum vero poenis crudelibus eum magi torserunt, cogentes ut adoraret solem. Quo respuente, miserunt eum rursus in vincula. Sed et multos alios presbyteros et diaconos habebant in carcere post flagella.
25 Pauco tempore praetereunte, princeps magorum de eis consuluit regem; acceptaque potestate ut ageret quod vellet, si solem non adorarent, mandavit eis in carcere regiam voluntatem. Quibus aperte respondentibus nunquam se fore proditores Christi, nec adorare solem, sine ulla parcitate eos verberibus laniavit. Cum quibus Acepsimas pro confessione dogmatis viriliter est defunctus.
26 Quidam vero Armeniorum cum essent obsides apud Persas, corpus eius auferentes latenter, sepulturae debitae tradiderunt. Alii vero licet non minus flagellati, praeter spem vixerunt; et non mutantes voluntatem, denuo ad vincula sunt reducti, cum quibus erat Aithalas; qui dum nimis tensus caederetur, humeri sunt disiuncti, ita ut mortuas postea manus portare videretur, aliique eius ori cibos offerrent.
27 Sub hoc itaque regno testimonio bonae vitae translati sunt presbyteri, diaconi, monachi et sacrae virgines, et in aliis officiis Ecclesiae constituti, ac pro dogmate laborantes innumerae multitudines. Eodemque tempore passus est una cum Marea Bichor episcopus atque clerici circiter ducenti et quinquaginta, qui cum eo capti a Persis fuerant comprehensi.
28 Tunc etiam Milesius nomine martyrio coronatus est, qui primum quidem militabat apud Persas, postea vero relicta militia conversationem zelatus est apostolicam. [SOZOMEN., lib. II, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 461.]Diciturenim quia dum in civitate Persica episcopus fuisset ordinatus, multa saepe sit passus, et plagatus atque tractus, virili mente sustinuerit.
29 Cumque nulli potuisset illic suadere ut Christianus esset, graviter ferens maledixit civitati, et exinde discessit. Post paucum vero tempus primatibus eius loci in regem peccantibus, superveniens exercitus cum trecentis elephantis civitatem subvertit, et velut desolatam regionem arantes seminibus tradiderunt. Milesius autem episcopus solummodo peram circumferens, quae sacrum codicem Evangeliorum habebat, perrexit orationem facturus ad Hierosolymam, et inde in Aegyptum, ut videret monachos ibidem conversantes.
30 Qualis igitur iste sanctus, et miraculorum fuerit operator, Syri sunt testes, qui eius actus vitamque scripserunt. Fertur itaque eorum qui tunc martyrio coronati sunt sub regno Saporis, virorum ac feminarum fuisse millia quasi sexdecim. [SOZOMEN., lib. II, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 462.]
Cassiodorus HOME

bav823.98 bav824.75 bnf1603.49

Cassiodorus, Historia Eccl., 3, PRIMUM.De conversione gentis Indorum atque Persarum. <<<     >>> III.Epistula Constantini ad Persarum regem pro Christianis
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik